Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 16: Versus 1

Commendo autem vobis.Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini.Phoeben.Scilicet Phoebe ditissima et nobilissima mulier fuit, quae Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam.
(* Traductions européennes)